- VALERIA Colonia
- VALERIA Coloniacorsicae nrbs, Ptolem. Leria Pineto. Sed Aleria est in Graecis exempl. et sic etiam apud Plin. l. 3. c. 6. et Antonin. 2. oppid. Episcopale Hispaniae Tarraconensis, a qua Valerienses populi, Plin. l. 3. c. 3. Olim Castrum altum dictum, Querra est Clusio ac Taraphae. In Castella nova (ut vocant) sita est. Nunc pagus ad Sucronem fluv. triplex, Valera de Suso, la Vieia, et Valera Guemada, 7. leuc. a Concha urbe quae illi successit, Episcopalis sub Archiepiscopo toletano; In Veter, Inscr. Colonia Iulia Valeria. Ferrar. Baudrando, aliisque creditur Cuenca, in tractu montuoso, cuius caput est. Antea Castrum altum dicta est, urbs Celtiberorum. 3. Regio Italiae iuxta lacum Fucinum, cuius urbes Valeria sive Marsi, Episcopalis, Carseoli, Amiternum, Furconium et Reate. 4. Regio Pannoniae superioris inter Draum et Saum fluv. quae hodie Stria vocatur, teste Laziô, Crabaten vero Rhenano, Ferrar. Baudrando provinc. erat Pannoniae inferioris inter Danubium et Dravum; magis versus Danubium circa Solvam, Aquincum et Statuas colostas. Sext. Rufus, Iornand. Longe a Stiria in Ortum, ubi hodie pars Hungariae inferioris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.